Latin · ~9 min
Book 3
Tertullian, Adversus Marcionem 3.8_3
Not analysed yet
3] Cur enim non etiam dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem? [4] Iam nunc cum mendacium deprehenditur Christus caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio vel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. [5] Sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. Nihil enim passus est qui non vere est passus; vere autem pati phantasma non potuit. Eversum est igitur totum dei opus. Totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum evangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, vobis inprimis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et quod resurrexerit tertia die. [6] Porro si caro eius negatur, quomodo mors eius asseveratur, quae propria carnis est passio, per mortem devertentis in terram de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christi non valebit. [7] Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. Inveniuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint quasi resuscitaverit Christum quem non resuscitavit. Et sumus adhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.