Latin · ~17 min
1.4 to 1.5
Tertullian, Adversus Praxean 1.4-5
Not analysed yet
CAPUT 4. [1] Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam quam a patre filio traditam in filio servo? hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde puto quam a patre per filium. [2] vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius evertis in tot nominibus constitutam in quot deus voluit. adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine, Cum tradiderit regnum deo et patri. oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, scilicet secundum psalmum, Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. [3] videmus igitur non obesse monarchiae filium, etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum suo state restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet <si> filium admittat cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat. [4] hoc uno capitulo epistulae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum et cui tradidit, item qui subiecit <et cui subiecit>, duo sint necesse est. CAPUT 5. [1] Sed quia duos unum volant esse, ut idem pater et filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis et interpretationibus earum patrocinantibus vindicabit. aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere, In principio deus fecit sibi� filium. hoc ut firmum non sit alia me argumenta deducunt ab ipsa dei dispositione qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. [2] ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia. solus autem quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus: habebat enim secum quam habebat in semetipso rationem, suam scilicet. rationalis enim deus, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso omnia: quae ratio sensus ipsius est. [3] hanc Graeci lo&gon dicunt, quo vocabolo etiam sermonem appellamus: ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis� sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis rationem competat antiquiorem haberi, quia [non] sermonalis a principio sed rationalis deus etiam ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat. [4] tamen et sic nihil interest. nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus: cum ratione enim sua cogitans atque disponens, sermonem eam efficiebat quam sermone tractabat. [5] idque quo facilius intellegas, ex te ipso ante recognosce ut ex imagine et similitudine dei, quo habeas et tu in temetipso rationem qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus sed etiam ex substantia ipsius animatus. vide, cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum. [6] quodcunque cogitaveris sermo est, quodcunque senseris ratio est: loquaris illud in animo necesse est, et dum loqueris conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio qua cum eo cogitans loquaris per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo in te est sermo per quem loqueris cogitando et per quem cogitas loquendo: ipse sermo alius est. [7] quanto ergo plenius hoc agitur in deo cuius tu quoque imago et similitudo censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem? possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde rationem et in ratione sermonem quem secundum a se faceret agitando intra se.