Latin · ~18 min
1.6 to 1.7
Tertullian, Adversus Praxean 1.6-7
Not analysed yet
CAPUT 6. [1] Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius ratione dei sive sermone? itaque sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam: primo, Dominus creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me in sensu suo scilicet condens et generans. [2] dehinc adsistentem eam ipsa separatione cognosce: Cum pararet, inquit, caelum aderam illi simul; et quomodo fortia faciebat super ventos quae sursum nubila, et quomodo tutos ponebat fontes eius quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram ad quam gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona ipsius. [3] nam ut primum deus voluit ea quae cum sophia et ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem habentem in se individuas suas rationem et sophiam, ut per ipsum fierent universa per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam quantum in dei sensu: hoc enim eis� deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur. CAPUT 7. [1] Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. haec est nativitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiaeDominus condidit me initium viarum; dehinc generatus ad effectumCum pararet caelum aderam illi; exinde eum patrem sibi faciens de quo procedendo filius factus est primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus, proprie de vulva cordis ipsius secundum quod et pater ipse testatur, Eructavit cor meum sermonem optimum; [2] ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius, Filius meus es tu, ego hodie genui te, et, Ante luciferum genui te. [3] sic et filius ex sua persona profitetur patrem in nomine sophiae, Dominus condidit me� initium viarum in opera sua, ante omnes autem colles generavit me. nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam se a domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum, Sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes vires eorum utique eo spiritu qui sermoni ineratapparet unam eandemque vim esse, nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum confirmavit, per quam omnia facta sunt et sine qua nihil factum est. [4] nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et� in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. [5] ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spirito et sophia et ratione constructam? plane. non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri� possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere,� patrem et filium, deum et sermonem: [6] quid est enim, dices, sermo nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt aer offensus intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias fecit; [7] fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. quale est ut nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest fieri per id quod vacuum et inane est. [8] vacua et inanis res est sermo dei qui filius dictus est, qui ipse deus cognominatus est, Et sermo erat apud deum et deus erat sermo? scriptum est, Non sumes nomen dei in vanum. hic certe est qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit esse se aequalem deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen in nulla: quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. [9] sed et si invisibilia illa, quaecunque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam per quae sali deo visibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sine substantia non erit. quaecunque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam et illi nomen filii vindico, et dam filium agnosco secundum a patre defendo.