Latin · ~8 min
1.17 to 1.19
Tertullian, Adversus Valentinianos 1.17-19
Not analysed yet
CAP. XX. [1] igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diversitate duplici substantiae illius detrusae, animalium et materialium. ex incorporalibus corpora aedificat gravia levia sublimantia et vergentia caelestia atque terrena. tum ipsam caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit; [2] unde et Sabbatum dictum est ab hebdomade sedis suae et Ogdoada mater Acha-moth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos autem noerou_j deputant et interdum angelos eos faciunt sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius virtute sumpserit Adam deversatus illic inter nubeculas et arbusculas. [3] satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus nuceta praesumpsit. operatur Demiurgus ignorans et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. plane mater sciebat; quidni suggerebat quae et effectum suum ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ipsa noluit esse nota, postea quaeram. CAP. XXI. [1] interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem et (quod magis rideas) etiam Spiritum Sanctum quasi marem Terram. ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam-ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat com pos--de animalis scilicet census invalitudine spiritalia accedere--ut se solum ratus contionaretur "ego deus et absque me non est." [2] certe tamen non fuisse se retro sciebat. ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque. quomodo ergo solus sibi videbatur etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitore? CAP. XXII. [1] tolerabilior infamia est apud illos in diabolum vel quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius deputatur ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. [2] et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt ut spiritalem natura quam Demiurgum et animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haere-ses procurantur.