Latin
1.20 to 1.21
Tertullian, Adversus Valentinianos 1.20-21
Not analysed yet
CAP. XXIII. [1] singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma Horo signante lineam extremam; inferius illum metatur medietatem Achamoth filium calcans; subest enim Demiurgus in hebdomade sua; [2] magis diabolus in isto nobiscum convenit mundo coelemen- tato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium iudicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset--sicut animalia metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum. [3] his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originaiem Sophiae passionem quia nondum ediderunt ego argumentabor motiunculis eius excussam; credas enim illam in tantis vexationibus etiam febricitasse. CAP XXIV. [1] cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram--quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo, siccaverit --sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit audeo aestimare quia nusquam est: [2] si enim fusili et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. figulat ita hominem Demiurgas et de afflatu suo animat. sic erit et choicus et animalis ad imaginem et similitudinem factus quadruplex res: ut imago quidem choicus deputetur--materialis scilicet etsi non ex materia Demiurgus; similitudo autem animalis--hoc enim et Demiurgus. [3] habes duos. interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam et hanc esse pelliceam tunicam ob-noxiam sensui. CAP. XXV. [1] inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis sicut et ipsa; Achamoth in filio Demiurgo sequestraverat ne hoc quidem gnaro. (accipe industriam clandestinae providentiae huius.) [2] ad hoc enim et deposuerat et occultaverat ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem animae derivaretur in choicum atque ita feturatum in corpore materiali velut in utero et adultum illic idoneum inveniretur suscipiendo quandoque sermoni perfecto. [3] itaque cum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus et pariter corpori inductus quia non magis semen noverat matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et Hominis, censum proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantis a)rxh~j, carnem materia. habes novum id est quadruplum Geryontem.