Latin · ~14 min
1.5 to 1.6
Tertullian, Adversus Valentinianos 1.5-6
Not analysed yet
CAP. VI. [1] igitur hoc libello quo demonstrationem solum praemittentes illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coac- tis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo iis usuri sumus, prius demandabo: quorundam enim de Graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formae; quorundam nec de sexu genera conveniunt; quorundam usi- tatior in Graeco notitia est. [2] itaque plurimum Graeca pone- mus; significentiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca sed in lineis desuper notabuntur ut signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant. quamquam distulerim congestionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari non erit delibatione transpunctatoria expugnatio. congressionis lusi- onem deputa, lector, ante pugnam; ostendam sed non imprimam vulnera. [3] si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. multa sic digna sunt revinci ne gravitate adornentur. vanitati proprie festivitas cedit. congruit et veritate ridere quia laetans, de aemulis suis ludere quia secura est. cur- andum plane ne risus eius rideatur si fuerit indignus. ceterum ubicumque dignus risus, officium est. denique hocmodo incipiam. CAP. VII. [1] primus omnium Ennius poeta Romanus "caenacula maxima caeli" simpliciter pronuntiavit elati situs nomine vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum. sed haeretici quantas supernitates supernitatum et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint extulerint expanderint, mirum est. [2] etiam creatori nostro Enniana caenacula in aedicularum disposita sint forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint. meritorium fac- tus est mundus. [3] Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum nescio ubi. illic etiam Valentinianorum deus adsummas tegulas habitat. hunc substantaliter quidem ai0w~na te&leion appellant; personaliter vero propa&tora et proarxh&n etiam Bython--quod in sublimibus habitanti min- ime congruebat. innatum immensum infinitum invisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse si talem definiant qualem scimus esse debere. sic et ante omnia fuisse dicatur. [4] sed ut sit expostulo nec aliud magis in hiuismodi denoto quam quod post omnia inveniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et--ut ita dixerim--stupentis divinitatis, qualem iussit Epicurus. [5] et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennonian, quam et Charin et Sigen insuper nominant. et forte accedunt in illa commendatissima quiete movere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. hoc vice seminis in Sige sua velunt in genitablibus vulvae locis collocat. suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit (utique silentio) Sige. et quem parit? Nus est simillimum Patri et parem per omnia. [6] denique solus hic capere sufficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem Patris. ita et ipse Pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes; atquin non proprie siquidem non solus agnoscitur. nam cum illo processit et femina cui Veritas nomen. Monogenes quia prior genitus quanto congruentius Protogenes vocaretur. ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam--[7]quae si retro non erat, utique nec in Bytho; et quale est ut in deo vita non fuerit! sed et haec suboles, ad initium universitatis et formati Pleromatis totius emissa, facit fructum: Hominem et Ecclesiam procreat. [8] habes ogdoadem, tetradem duplicem ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas ut ita dixerim primordialium Aeonum, fraterna conubia Valentinianorum, deorum, census omnis sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis.