Latin · ~24 min
1.7 to 1.8
Tertullian, Adversus Valentinianos 1.7-8
Not analysed yet
CAP. VIII. [1] ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in Patris gloria fruticasset huic numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offere, alios ebulliunt fetus-proinde coniugales per copulam utriusque naturae: hac et Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt; illac Homo et Ecclesia duos amplius aequiperando parentibus, quia et ipso duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreaverunt. [2] reddo nunc nomina quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenariusnumerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo: [3] in scholis Karthaginensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum virum fortem peroraret "venio (inquit) ad vos, optimi cives, de proelio cum Victoria mea, cum Felicitate vestra, Ampliatus Gloriosus Fortunatus Max- imus Triumphalis." et scholastici statim familiae Phosphori feu~ acclamant. [4] audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum; acclama familiae Ptolomaei feu~. hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. videamus quae sint istorum privilegia numerorum-- quaternarii et octonarii et duodenarii. [5] interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum--quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent et nulla alia de paedagogio nomina. quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et Sterceiae et Syntrophi nominantur? CAP. IX. [1] sed et hoc exceptio personarum est quod solus ille Nus ex omnibus immensi Patris fruitur notione guadens et exultans, illis utique maerentibus. plane Nus et quantum in ipso fuit et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis Pater. sed inter- cessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit, etsi de Patris nutu aiunt factum volentis omnes in desiderium sui accendi. [2] itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi Patrem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis duodecim Aeonibus quos Homo et Ecclesia ediderant novissima natu Aeon--viderit soloecismus,Sophia nomen est--incontinentia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata in aliud membrum perniciem suam efflare. [3] sed enim sub praetexto dilectionis in Patrem aemulatio superabat in Nun solum de Patre gaudentem. ut vero impossibilia contendens Sophia frustra erat et vincitur difficultate et extenditur affectione; modico abfuit prae vi dulcendinis et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi. nec alias quam pereundo cessasset nisi bono fato in Horon incur- sasset (quaedam et huic vis est: fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant et Lytrotem et Carpisten. [4] ita Sophia periculo exempta et tarde persuasa de inclinata investigatione Patris, conquievit et totam Enthymesin (animationem) cum passione quae insuper accederat exposuit. CAP X. [1] sed quidam exitum Sophia et restitutionem aliter somniaver- unt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam eam; (pallore, credo, et macie et incuria. proprie utique patrem non minus denegatum dolebat quam amissum.) dehinc in illo maerore ex semetipsa sola nulla opera coniugii concepit et procreat feminam. miraris hoc? et gallina sortita est de suo parere, sed et vultures feminas tantum aiunt. [2] et tamen sine masculo mater et metuere postremo ne finis quoque insisteret, haerere de ratione casus, curare de occultatione. remedia nusquam: ubi enim iam tragoediae atque comoediae a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem natum? dum in malis res est, suscipit convertit ad patrem, sed incassum enisa et vires deserebant, in preces succedit. tota enim propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus. (quid? in causa mali tanti?) nullus tamen Sophiae exitus vacuit: [3] omnes aerumnae eius operantur, siquidem et illa tunc conflictatio in materiae originem pervenit. ignorantia, pavor, maeror substantiae fiunt. ibi demum pater motus aliquando quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua femina-marem, quia et de patris sexu ita variant. adiciunt autem Horon etiam Metagogea (circumductorem) vocari et Horotheten. [4] huius praedicant opera et repressam ab inlicitis et purgatam a malis et dienceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam, et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam--[5]malum, quod aiunt, foras. spiritalem tamen substantiam illam ut naturalem quendam impetum Aeonis sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam. [1] igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sophiam coniugi reducem ille iterum Monogenes ille Nus, otiosus plane de Patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem duorum masculorum--[2]aut femina erit Spiritus Sanctus et vulneratur a femina masculus. munus enim his datur unum: procurare concinnationem Aeonum et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas naturam coniugiorum--vides quam rem plane--et Innati coniectationem et idoneos efficere generandi in se agnitionem Patris, quod capere eum non sit neque comprehendere non visu denique non auditu compotiri eius nisi per Monogenem. [3] et tamen tolerabo quod ita discunt patrem nosse--ne nos et illud! magis denotabo doctrinae perversitatem quod docebantur incomprehensibile quidem Patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur expedire deum non appre-bendi siquidem inapprehensibile eius perpetuitatis est causa. (4) apprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. [4] filium autem constituunt apprehensibile patris; quomodo tamen apprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosegui nossent et veram inducerentur quietem.