Latin · ~9 min
1.9 to 1.10
Tertullian, Adversus Valentinianos 1.9-10
Not analysed yet
CAP. XII. [1] itaque omnes et forma et scientia peraequantur facti omnes quod unusquisque; nemo aliud quia alteri omnes. refunduntur in Nun omnes in Homines, in Theletos, aeque feminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset si hodie maiorem cognovisset. [2] exinde refecti sunt et constabiliti sunt et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis Patrem concinunt. diffundebatur et ipse laetitia et utique bene cantantibus filiis, nepotibus. quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato. quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? videmus cotidie nauticorum lascivias gaudiorum. [3] itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones; unum iam omnes etiam forma nedum sententia, convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spirito Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. vane, opinor; si enim unum erant omnes ex supra dicta peraequatione, vacabat symbolae ratio quae ferme ex varietatis gratia constat. [4] unum omnes bonum conferebant quod omnes erant; de modo forsitan fuerit ratio aut de forma ipsius iam peraequationis. igitur ex aere colla- ticio, quod aiunt, in honorem et gloriam Patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt Iesum. eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis et Omnia iam ut ex omnium defloratione constructum: Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolomaei. [5] quam proprius fuit de aliquibus Osciae scurris Pancapipannirapiam vocari a tam otiosis auctoribus nominum. ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornasset, satellites ei angelos proferunt par genus; si inter se, potest fiere, si vero Soteri consubstantivos-ambigue enim positura inveni--quae erit eminentia eius inter satellites coaequales? CAP. XIII. [1] continet hic igitur ordo primam professionem pariter et nascentium et nubentium et generatium Aeonum, Sophiae ex desi- derio Patris periculosissimum casum. Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritu Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum, Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticum antistatum. [2] quod superest, inquis, vos valete et plaudite. immo quod superest, inquam, vos erudite et proicite. ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurisse dicuntur prima tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturnatio est--extra Pleroma dico. et tamen hic exitus sub sinu Patris intra ambitum Hori custodis; qualis extra iam inlibero ubi deus non est?