Latin · ~7 min
7.1 to 7.8
Tertullian, Apologeticum 7.1-8
Not analysed yet
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam procurent. Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis. De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carni fici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt. Census istius disciplinae, ut iam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit veritas. Simul atque apparuit, inimica est. Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri. Cotidie obsidemur, cotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit? Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit? Quis vel in uxoribus aliqua inmunda vestigia deprehendi? Quis talia facinora cum invenisset, celavit aut vendidit ipsos trahens homines? Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? Immo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur, Samothracia et Eleůsinia reticentur, quanto magis talia quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia, cum semper etiam piae initiationes arceant profanos et arbitris caveant? Nisi si impii minus metuunt. Natura famae omnibus nota est. vestrum est: Fama malum qua non aliud velocius ullum. Cur malum fama? quia velox? quia index? an quia plurimum mendax? quae ne tunc quidem, cum aliquid veri adfert, sine mendacii vitio est, detrahens, adiciens, demutans de veritate.