Latin · ~4 min
7.9 to 7.12
Tertullian, Apologeticum 7.9-12
Not analysed yet
Quid? quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur perseveret et tamdiu vivit quamdiu non probat, siquidem, ubi probavit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur. Nec quisquam dicit verbi gratia, Hoc Romae aiunt factum, aut, Fama est illum provinciam sortitum, sed, Sortitus est ille provinciam, et, Hoc factum est Romae. Fama, nomen incerti, locum non habet ubi certum est. An vero famae credat nisi inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto. Omnium est aestimare, quantacunque illa ambitione diffusa sit, quantacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est. Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.