Latin
Lines 1.1-1.45
Tertullian, Carmen de Iona Propheta 1.1-45
Not analysed yet
Post Sodomum et Gomorum viventia funera in aevum,
Et cinerum senio signata incendia poenae,
Et frustra solis oculis nascentia poma,
Et pariter facti mortem maris et salis illic,
Si quid homo est poenam mutati corpore servans,
Paene alios ignes superi decusserat imbris
Urbs aequi iustique viam transgressa Ninive.
Nam quis subversae menti metus? Omnia vulgo
Poenarum documenta vacant, ubi possidet error.
At bonus et nostri patiens et plectere serus
Omnipotens dominus nullam iaculabitur iram,
Ni prius admoneat durataque pectora pulset,
Praesagos agitans augusta mente prophetas.
Namque Ninivitum meritis mandarat Ionan
Praefari exitium dominus; sed conscius ille
Parcere subiectis et debita cedere poenae
Supplicibus, facilemque boni, cessabat obire,
Ne vanum caneret, cessura pace minarum.
Mox fuga consilium, si qua est tamen ista facultas,
Evitare deum dominique evadere dextram,
Quo subtertotus trepidans compescitur orbis.
At ratio est quod agit sancto de corde prophetes?
Littoris in labio portu celeberrima fido
Urbs oras Cilicum contra libratur Ioppe.
Inde igitur Tarsos properus rate poscit Ionas,
Eiusdem per signa dei; nec denique mirum,
Si dominum in terris fugiens invenit in undis.
Parvula nam subito maculaverat aera nubes
Vellere sulphureo, de semine concita venti,
Paulatimque globum pariens cum sole cohaesit,
Deceptumque diem caliginis agmine clusit.
Fit speculum caeli pelagus, niger ambitus undas
Inficit, in tenebras ruit aether et mare surgit.
Nec quicquam medium est, fluctus dum nubila tangunt,
Gloria ventorum quos omnes turbine miscet.
Diversus furor in profugum frendebat Ionan.
Una ratis certamen erat caeloque fretoque,
Tunditur hinc illinc, tremit omnis silva sub ictu
Fluctifrago, subter concussae spina carinae
Palpitat, antennae stridens labor horret ab alto,
Ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor.
Nauticus interea genitus clamor omnia temptat
Pro rate proque anima, spiras mandare morantes
Oblaqueare mithram, clavorum stringere nisus,
Vel reluctantes impellere pectore gyros.