Latin
Lines 1.46-1.91
Tertullian, Carmen de Iona Propheta 1.46-91
Not analysed yet
Pars maris interni puteum gravem odore vicissim
Egregie rapiunt. Tum merces atque onus omne
Praecipitant, certantque pericula vincere damnis.
Sunt miserae voces ad singula fragmina ponti,
Expanduntque manus nullorum ad numina divum,
Quos maris et caeli vis non timet, haud minus illos
Puppibus abstrusos irato turbine mergens.
Nescius haec reus ipse cavo sub fornice puppis
Sternentem inflata resonabat nare soporem,
Iam tunc in somno domini formando figuram.
Hunc simul undisecae qui cogit munia prorae,
Pace soporatum placida, requiete superbum
Institit impulsans: Quid, ait, discrimine in isto
Somnia nare canis? tantoque in turbine portum
Solus habes? en unda operit, spes unica divum est.
Tu quoque, quisque tibi deus est, dic vota precesque
Indigetans patrium supplex inflectito numen.
Exin quis culpae propior, quis causa procellae,
Discere sorte placet, nec sors mentitur Ionan.
Tunc rogitant, quis, et unde bominum, quis denique rerum,
Quo populo, qua sede cluis? famulum ille fatetur
Praetimidumque dei, qui caelum sustulit alte,
Qui terram posuit, qui totum corpore fudit,
Ipsius sese profugum causasque revelat.
Diriguere metu. Quid nos igitur tibi culpae?
Quid fore nunc? quonam placabimus aequora facto ?
Namque magis multoque magis freta saeva tumebant.
Tunc domini vates ingesta spiritus infit:
En ego tempestas, ego tota insania mundi,
In me, inquit, vobis aether ruit et mare surgit,
In me terra procul, mors proxima, nulla dei spes.
Quin date praecipitem causam, navemque levantes
Unum onus boc magnum pelago iactate volentem.
Ast isti frustra nituntur vertere cursum
In reditum, nec clavus enim torquere sinebat,
Dura nec antennae mutari libra volebat.
Postremo ad dominum: Ne nos in mortis hiatum,
Unam animam propter dederis, ne sanguine iusti
Respersisse velis, si sic tua dextera ducit -
Iamque illic imo exoriens de gurgite cetus
Squamosum conchis, evolvens corporis agmen,
Urgebat propius concusso marmore fluctus,
Sponte dei praedam rapiens, quam puppis ab arce
Provolutatam limosis faucibus hausit,
Viventemque dapem longam properavit in alvum,
Cumque viro caeli rabiem pelagique voravit.