Latin · ~9 min
Lines 1.1-1.58
Tertullian, Carmen de Iudicio Domini 1.1-58
Not analysed yet
Qui mihi ruricolas optavi carmine musas
et vernis roseas titulavi floribus auras
aestivasque graves maturavi messis aristas,
succidi tumidas autumni vitibus uvas
et hiemis placidas laudavi semper olivas
atque modulatas exclusi fontibus undas
frondentisque vago cecini de gramine silvas,
protinus aetherias modulabor luminis oras:
iam mihi luciferas liceat contingere musas,
pandere secretas fluviali vertice nymphas
et laetas alio positas sub sidere silvas;
aeternasque simul memorabor carmine flammas,
unde mare tumidas inmensum fluctuet undas,
quae virtus moveat solidas tremescere terras,
et lux unde novo praefulserit aurea mundo,
quis hominem laeto potuisset fingere limo,
unde genus vacuo potuisset crescere saeclo,
et varia populo quae sit vivendi cupido,
quae creata malo primum moriendi propago,
unde bonus roseis odorque ruborque coronis,
quid faciat laetis ut vitis aestuet uvis,
utque nova teneris lactescant hordea culmis,
arbor ut in glacie nigris pubescat olivis,
germinibus variis quis det crementa viroris
mollibus et matrem filiorum protegat umbris.
omnia nosse bonum quae sint incepta ramorum,
ut per cuncta Deum liceat agnoscere verum,
qui lucem maria caelum terramque paravit
ornavitque novum variato sidere mundum
et pecudes primum volucres procedere iussit
et dedit aequoreas conpleri piscibus undas
atque fecundatas animalibus egit harenas.
talia conpositis deducam carmina musis
salubremque nobis exponam fontibus undam
et laetum placidis venientem nubibus imbrem,
in animas hominum penitus ultroque fluentem
excipiam plenis in nostra novalia rivis.
nunc age securam vivamque adtingite nympham
et celeres vitae facilem haurite liquorem,
si qui vellit poenas aeternae evadere flammae
ignarusque die venturique inscius aevi,
et iustae potius adipisci praemia vitae:
hunc unum meminisse Deum solumque precandum
qui tolum in libra posuit sub limine mundum,
aeternumque manens semperque futurus in aevum,
saecula cuncta tenens et ante saecula solus,
ingenitus sine fine Deus, thronumque divinum
solus habens caelos semper supereminet altos,
omnipotens solus cui parent omnia rerum,
qui sibi conplacitum hominem formavit in aevum,
pastorem pecudum, dominum dedit esse ferarum,
iusque dedit volucrum, pontumque solum dominandum,
qui sermone tenus potuit extendere caelum
et solidam verbo iussit suspendere terram
ac dicto citius separavit aequoris undam,
hanc manibus caram dilexit fingere formam
decoramque suam voluit inesse figuram,
spiritu vivificam adflavit vultibus auram.