Latin · ~11 min
1.6 to 1.8
Tertullian, de Baptismo 1.6-8
Not analysed yet
CAP. 6. [1] Non quod in aqua spiritum sanctum consequimur, sed in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. hic quoque figura praecessit. sicut enim Ioannes antepraecursor domini fuit praeparans vias eius, ita et angelus baptismi arbiter superventuro spiritui sancto vias dirigit abolitione delictorum, quam fides impetrat obsignata in patre et filio et spiritu sancto. [2] nam si in tribus testibus stabit omne verbum, dei quarto magis donum? habemus benedictione eosdem arbitros fidei quos et sponsores salutis. sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum divinorum. cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis pigneretur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est pater et filius et spiritus sanctus; ibi ecclesia quae trium corpus est. CAP. 7. [1] Exinde egressi de lavacro perungimur beriedicta unctione de pristina disciplina qua ungui oleo de cornu in sacerdotium solebant, ex quo Aaron a Moyse unctus est. unde christus dicitur a chrismate quod est unctio, quae <et> domino nomen accommodavit, facta spiritalis quia spiritu unctus est a deo patre: sicut in Actis, Collecti sunt enim vero in ista civitate adversus sanctum filium tuum quem unxisti. [2] sic et in nobis carnaliter currit unctio sed spiritaliter proficit, quomodo et ipsius baptismi carnalis actus quod in aqua mergimur, spiritalis effectus quod delictis liberamur. CAP. 8. [1] Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans et invitans spiritum sanctum. sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? [2] sed est hoc quoque de veteri sacramento quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob [capitibus] impositis et intermutatis manibus benedixit, et quidem ita transversim obliquatis in se ut Christum deformantes iam tunc portenderent benedictionem in Christo futuram. [3] tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit superque baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit: columbae figura delapsus in dominum ut natura spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. [4] ideoque Estote, inquit, simplices ut columbae: ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae: quemadmodum enim post aquas diluvii quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum ut ita dixerim mundi, pacem caelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca et cum olea reversa -quod signum etiam ad nationes pacis praetenditureadem dispositione spiritalis effectus terrae, id est carni nostrae, emergenti de lavacro post vetera delicta columba sancti spiritus advolat pacem dei adferens, emissa de caelis ubi ecclesia est arcae figura. [5] 'sed mundus rursus deliquit, quo male comparetur baptismus diluvio.' itaque igni destinatur, sicut et homo cum post baptismum delicta restaurat: ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.