Latin · ~14 min
1.9 to 1.10
Tertullian, de Baptismo 1.9-10
Not analysed yet
CAP. 9. [1] Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot sollemnia disciplinae, figurae praestructiones praedicationes, religionem aquae ordinaverunt. primum quidem, cum populus de Aegypto [libere] expeditus vim regis Aegypti per aquam transgressus evadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinguit. quae figura manifestior in baptismi Sacramento? liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt. [2] item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum suavitatis Mosei ligno remediatur. lignum illud erat Christus venenatae et amarae retro naturae venas in saluberrimam aquam, baptismi scilicet, ex sese remedians. [3] haec est aqua quae de comite petra populo profluebat: si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo baptismum videmus benedici. quanta aquae gratia penes deum et Christum eius ad baptismi confirmationem. [4] nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit sitientes ad aquam suam invitat sempiternam, cum de agape docet aquae calicem parvo oblatum inter opera dilectionis probat: ad puteum vires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, aquam discentibus ministrat. perseverat testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem aqua intervenit -sciunt Pilati manus: cum vulneratur aqua de latere prorumpit -scit lancea militis. CAP. 10. [1] Diximus quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae baptismi religionem instruunt. nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. baptismus a Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem ab ipso quidem domino propositam ad pharisaeos, caelestisne is baptismus esset an veto terrenus: de quo illi non valuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes quia nec credentes. [2] nos quidem quantula fide sumus tantulo et intellectu possumus aestimare divinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen non et potestate, quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceterum humanum condicione. nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus quae est in hominis voluntate. [3] denique legis doctores et pharisaei, qui credere noluerunt, nec paententiam inire voluerunt. quodsi paenitentia humanum est et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est: aut daret et spiritum sanctum et remissionem peccatorum si caelestis fuisset. sed neque peccata dimittit neque spiritum indulget nisi solus deus. [4] etiam ipse dominus nisi ipse prius ascenderet ad patrem aliter negavit spiritum descensurum. ita quod dominos nondum conferebat servus utique praestare non posset. adeo postea in Actin Apostolorum invenimus [quoniam] qui Ioannis baptismum habebant spiritum accepisse sanctum, quem ne auditu quidem noverant. [5] ergo non erat caeleste quod caelestia non exhibebat, cum ipsum quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificarionis in Christo subsecuturae. [6] nam quod legimus, Praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, in futuram remissionem enuntiatum est, siquidem paenitentia antecedit, remissio sequitur, et hoc est viam praeparare: qui autem praeparat non idem ipse perficit sed alii perficiendum procurat. [7] ipse profitetur sua non esse caelestia sed Christi dicendo, Qui de terra est terrena loquitur, qui de supernis venit super omnes est: item soli se paenitentiae tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et igni: scilicet quia vera et stabilis fides spiritu tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.