Latin · ~3 min
Book 1
Tertullian, de Cultu Feminarum 1.2_2
Not analysed yet
[2] Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum qualitate et condicione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare. Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? [3] Vtrum ne mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim, crudae ac rudes angelos mouerant? An ne sordidi et per gratuitum usum contumeliosi amatores uiderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare. Nihil plus desiderare poterant quae angelos possidebant; magno scilicet nupserant.