Latin · ~4 min
Book 1
Tertullian, de Cultu Feminarum 1.2_4
Not analysed yet
[4] Enimuero, qui utique interdum cogitabant unde cecidissent et, post libidinum uaporata momenta, caelum suspirabant, illud ipsum bonum feminaram naturalis decoris ut causam mali sic remunerauerunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut deuectae de simplicitate et sinceritate, una cum ipsis in offensam Dei peruenirent. Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et affectionem per carnem placendi Deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos iudicaturi sumus; hi sunt angeli quibus in lauacro renuntiamus; haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt. [5] Quid ergo facient apud iudices suos res eoram? Quod est commercium damnaturis cum damnandis? Opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendemus decreturi aduersus eos quorum munera appetimus? Nam et uobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et uiris, eamdem iudicandi dignationem pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicauerimus res eorum praedamnando quas in illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt.