Latin · ~3 min
Book 1
Tertullian, de Cultu Feminarum 1.6_2
Not analysed yet
[2] Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas nouerim maris poma. Quodsi concha illa aliquid intrinsecus pustulat, uitium magis eius debet esse quam gloria. Et licet margaritum uocetur, non aliud tamen intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda uerruca. Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. 3. Hoc quoque deerat christianae ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius ceruicibus suis aut ipsi capiti ornamentum struit!