Latin
Book 1
Tertullian, de Cultu Feminarum 1.C7
Not analysed yet
VII. [1] Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gloriam possident. Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia uernaculum est aurum et copiosum, auro uinctos in ergastulis habent et diuitiis malos onerant, tanto locupletiores quanto nocentiores. Aliquando re uera inuentum est quomodo et aurum non ametur.