Latin · ~3 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.10_4
Not analysed yet
[4] Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit; nullam de conchylio uestem Esaias increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundat: tamen non ut gentiles ita nos quoque nobis adulemur, institutorem Deum solummodo existimantes, non etiam despectorem institutorum suorum. [5] Quanto enim melius et cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a Deo prouisa tunc et in saeculo posita uti nunc essent in quibus disciplina seruorum eius probaretur, uti per licentiam utendi continentiae experientia procederet. Nonne sapientes patres familiae de industria quaedam seruis suis offerunt atque permittunt ut experiantur an et qualiter permissis utantur, si probe, si modeste? [6] Quanto autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam domini. Sic igitur et apostolus: «Omnia, inquit, licent, sed non omnia expediunt». Quanto facilius illicita timebit qui licita uerebitur.