Latin · ~5 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.C10
Not analysed yet
X. [1] Nimirum enim Deus monstrauit sucis herbarum et concharum saliuis incoquere lanas: exciderat illi, cum uniuersa nasci iuberet, purpureas et coccineas oues mandare! Deus et ipsarum uestium officinas commentus quae, leues et exiles, solo pretio graues essent. Deus et auri tanta opera produxit complectendis et distinguendis lapillis scrupulosa. Deus auribus uulnera intulit et tanti habuit uexationem operis sui et cruciatus infantiae innocentis tunc primum dolentis ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum uice inserunt. [2] Quamquam et aurum ipsum cuius uos gloria occupat cuidam genti ad uincula seruire referunt gentilium litterae. Adeo non ueritate bona sunt sed raritate. Per angelos autem peccatores demonstrata sunt, qui et ipsas materias prodiderunt, et operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis feminarum excitauit. [3] Quod si idem angeli qui et materias eiusmodi et illecebras detexerunt, auri dico et lapidum illustrium, et operas eorum tradiderunt, etiam ipsum calliblepharum uellerumque tincturas inter cetera docuerunt damnati a Deo sunt, ut Enoch refert, quomodo placebimus Deo gaudentes rebus illorum qui iram et animaduersionem Dei propterea prouocauerunt?