Latin · ~4 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.3_2
Not analysed yet
[2] Dicet aliquis: «Quid ergo? Non, et exclusa luxuria et admissa castitate, laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet?» Viderit quem iuuat de carne gloriari. Nobis autem nullum gloriae studium est, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praeceptis Dei. Deinde, si omnis gloria uana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis dumtaxat! Nam etsi gloriandum est, in spiritus bono, non in carnis, placere uelle debemus quia spiritalium sectatores sumus. [3] In quibus operamur, in illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur christianus in carne, sed cum propter Christum lacerata durauerit ut spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium post se trahat. Ita quod ex omni parte in uobis uacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis. Sancta femina sit naturaliter speciosa, non adeo sit occasioni. Certe si fuerit, non ignorare sed etiam impedire se debet.