Latin · ~2 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.C3
Not analysed yet
III. [1] Nunc non sit timenda dignitas formae ut nec possidentibus grauis, nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa; non exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur. Sufficit quod angelis Dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi uacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis corporis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam conquirant quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant.