Latin · ~2 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.7_3
Not analysed yet
[3] Atque utinam miserrimus ego in illo die christianae exultationis uel inter calcanea uestra caput eleuem! Videbo an cum cerussa et purpurisso et croco et in illo ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in nubila subleuent obuiam Christo [in aere]. Si nunc bona et Dei sunt, tunc quoque oecurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere nisi caro et spiritus solus ac purus. Damnata sunt igitur quae in carne et spiritu non resurgunt, quia Dei non sunt. Damnatis hodie abstinete; hodie uos Deus tales uideat quales tunc uidebit.