Latin · ~4 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.C7
Not analysed yet
VII. [1] Quid enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus uestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnos coercere, aliae ut uagi et uolucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi uaginam capitis et operculum uerticis, nunc in ceruicum retro suggestum. [2] Mirum quod non contra domini praecepta contenditur! Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronuntiatum est. Vos sane adicitis ad pondus, collyridas quasdam uel scutorum umbilicos ceruicibus adstruendo. Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuuias alieni capitis forsitan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati sancto et christiano capiti supparetis. Immo, omnem hanc ornatus seruitutem a libero capite propellite. Frustra laboratis ornatae uideri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis: Deus uos uelari iubet, credo ne quarumdam capita uideantur.