Latin
1.1 to 1.3
Tertullian, de Execrandis Gentium Diis 1.1-3
Not analysed yet
1. Tantum caecitatis invasit genus Romanum, ut inimicum suum Dominum vocent et ablatorem bonorum adeo datorem sibi esse praedicent, atque illi gratias agant; vocant ergo illos nominibus humanis, non propriis; nesciunt enim eorum nomina; quia sint daemones intelligunt, sed historias veterum Regum legunt, quorum actum cum videant fuisse mortalem, deifico honorificant eos nomine. 2. Iovem quem vocant quemque putant summum Deum, quando natus est, a constitutione mundi erant ad illum tempus anni ferme tria millia. Hic in Graecia nascitur de Saturno et Ope, et ne a patre interficeretur, aut si fas est dicere, denuo pareretur, Cretam delatus consilio matris in antro Idaeo nutritur, a Cretibus hominibus natis arma quatientibus occultatur, caprae ubera sugit, cuius excoriatae pelle amictus utitur nutricis suae, scilicet a se interfectae: sed tres cincinnos aureos ei assuit centenum boum singulos pretium valentes, sicut meminit auctor eorum Homerus, credere si aequum est. Hic adulta aetate cum patre annis compluribus bellum gessit, superavit, parricidio domum invasit, sorores virgines stupravit, quarum unam in connubio elegit, patrem armis fugavit: caetera autem actus illius scripta sunt. Ex connubiis alienis aut virginibus violatis filios sibi adulteros generavit, pueros ingenuos attaminavit, tyrannico regalique imperio oppressit populos, sine lege. 3. Hunc pater quem Initialem deum fuisse opinantur errantes, celari in insula Creta ignoravit, filius quoque, quem potentiorem deum credunt, fugatum a se patrem latere in Italia nescit. Si erat in caelo, cum non videbat quid in Italia gereretur? Non enim in angulo est terra Italia. Quamquam si fuisset deus, latere eum nihil debebat: latuisse autem ibi, quem Itali Saturnum vocitaverunt, liquido opprobatum est, a cuius latitatione lingua Hesperia Latina nominata est usque in hodiernum: sicut etiam auctor eorum Virgilius meminit. 4. Ergo in terra generatus dicitur, dum, et ne ab eo regno pellatur, timet, et tamquam aemulum quaerit necare, et subreptum nescit latere, et postea deus filius patrem prosequitur, interficere quaerit immortalis immortalem, credi potest, et intervallo pelagi fallitur, et fugisse ignorat, et cum haec agerentur inter duos deos in terris caelum desertum est. Nemo administrabat pluvias, nemo tonabat, nemo gubernabat tantam molem orbis. Nec enim possunt dicere actum illorum, et bella in caelo esse facta: haec enim in monte Olympo fiebant in Graecia: sed nec caelum Olympum vocatur, caelum enim caelum est.