Latin · ~8 min
1.4 to 1.6
Tertullian, de Execrandis Gentium Diis 1.4-6
Not analysed yet
5. De quibus ergo actibus eorum primum tractabimus, de nativitate, de latitatione, de ignorantia, de parricidio, de adulteriis, de obscenis actibus, de rebus non a deo, sed ab hominibus immundissimis et truculentissimis commissis, qui si essent in his temporibus, omnibus legibus rei subiacerent, quae multo iustiores et severiores quam actus illorum. Patrem armis pulsavit, lex Falcidia et Sempronia parricidam in culeo cum feris ligaret, et sorores corrupit, lex Papinia omnibus poenis per singula membra probrum puniret, connubia aliena invasit, lex Iulia adulterum suum capite afficeret, pueros ingenuos attaminavit, lex Cornelia transgressi foederis amissum novis exemplis novi coitus sacrilegum damnaret. 6. Hic nec divinitatem habuisse ostenditur: erat enim homo: latuit eum fuga patris: huic tali homini, tam nefando regi, tam obsceno tamque crudeli dei assignatus est honos ab hominibus, qui utique cum sit in terra natus et per incrementa aetatum adultus, in qua omnia haec mala admisit et modo non sit in ea, quid putatur, nisi mortuus, aut nunquid putat stultus error pennas ei natas in senectute, unde ad caelum volaret? sed possunt et hoc credere orbati sensu homines, si tamen credunt eum cygnum factum esse, ut generaret Castores, et aquilam, ut contaminaret Ganymedem, et taurum, ut violaret Europam, aurum, ut violaret Danaen; et equum, ut generaret Pirithoum; hircum, ut generaret Egyppam de capra, satyrum, ut opprimeret Antiopam, haec quia adulteria spectant, ad quae proni sunt peccatores: ideo facile credunt, ut male facti auctoritates et omnis spurcitiae de ficto deo mutuentur. 7. Num caetera quae credi possunt actus illius, quae et vera sunt quaeque sine transfiguratione eum aiunt gessisse quam sint inemendata, animadvertunt: ex Semele generat Liberum, ex Latona Apollinem et Dianam, ex Maia Mercurium, ex Alcmena Herculem. At caeteras eius corruptelas quas ipsi confitentur, nolo conscribere, ne rursus foeditas iam sepulta auribus renovetur. Sed horum paucorum mentionem feci, quos deos et ipsos credunt errantes scilicet de incesto patre generatos, adulterinos, supposititios, et Deum videntem aeternum sempiterni numinis praescium futurorum, immensum talibus cum nefandis criminibus diffuderunt.