Latin · ~2 min
2_5
Tertullian, de Fuga in Persecutione 2_5
Not analysed yet
[5] Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem: Ne nos inducas in temptationem ----quae autem maior temptatio quam persecutio? ----,ab eo illam profitemur accidere, a quo veniam eius deprecamur; hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem permittendo nos maligno; tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in temptationem.