Latin · ~9 min
C2
Tertullian, de Fuga in Persecutione C2
Not analysed yet
II. [1] Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit ----quid enim iniquius quam veri dei antistites, omnis sectatores veritatis, nocentissimorum more tractari? ----,ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio, scire debemus, quatenus nec persecutio potest sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione propter probationem fidei necessariam, iniquitatem non patrocinium praesentare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis. [2] Nam et alias in quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonium eius, cuius est aemula, ut sic iustitia iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundantur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur, quod ministerium non est arbitrii, sed servitii ----arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem ----,ita eam per diabolum si forte, non a diabolo evenire credimus. [3] Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione victricem aut homines eius fuisse traducat, qui defecerint ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem eius, nisi dominus Ecce, dixisset, omnia, quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum. Denique nec extendit nisi posteaquam et hoc postulanti dominus Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. [4] Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens eam scilicet nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum Ecce, inquit, postulavit satanas, uti cerneret vos velut frumentum, verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Per quod ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a filio.