Latin
7_4
Tertullian, de Fuga in Persecutione 7_4
Not analysed yet
[4] Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsin non fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda.