Latin · ~2 min
7_3
Tertullian, de Fuga in Persecutione 7_3
Not analysed yet
[3] 'Sed infirmitatem', inquit, 'quorundam prospiciens dominus per suam humanitatem nihilominus et portum fugae demonstravit.' Non enim idoneus erat etiam sine fuga, tam turpi et indigno et servili praesidio, salvos facere, in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutores, sed potius non timendos: Nolite timere eos, inquit, qui corpus occidunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum, qui et corpus et animam perdere potest in gehennam.