Latin
9_3
Tertullian, de Fuga in Persecutione 9_3
Not analysed yet
[3] Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet, nedum pro domino; hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione; sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor supplicamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? quis timebit, nisi qui non amabit? [4] Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? namque omnes paene ad martyrium exhortantur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: 'Publicaris?' inquit, 'bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris: iustitia te producit in medium; quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus.' Sic et alibi: 'Nolite in lectulis nec in a b orsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur, qui est passus pro vobis.'