Latin · ~5 min
C9
Tertullian, de Fuga in Persecutione C9
Not analysed yet
IX. [1] Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia +evangelizare voluerunt +. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. [2] Infirmos sustineri iubet Paulus, utique enim non fugientes; quomodo enim sustinebantur absentes? A t patientia dicit sustinendos, si cum per infirmitatem fidei suae offenderint; sic et pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti. Sed <et> cum admonet, ne locum malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per fugam, sed per sapientiam conversationis lucrari nos vult commeatum. Ceterum qui fulgere nos iubet velut filios lucis, non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit ----utique nec fuga mobiles ----et accinctos: in fugam an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria; inter quae et clipeum, quo possitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem vim illius.