Latin
C7
Tertullian, de Fuga in Persecutione C7
Not analysed yet
VII. [1] Videamus nunc, an et cetera domini edita congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate praevaricare videretur; aut pati enim nos voluit persecutionem aut fugere: si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis ad passionem (quae) contraria[m] fugae! [quae]. [2] Qui confessus fuerit me, et ego confitebor illum coram patre meo: quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar eius coram patre meo: devito passionem, confundo<r> confessionem. Felices, qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei: infelices ergo, qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur: quid ergo me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus.