Latin
1.4 to 1.5
Tertullian, de Ieiunio 1.4-5
Not analysed yet
CAP III. 1. Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. 2. Acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicum reuersus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit. Manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem. 3. Teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat. Vltro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. 4. Porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium, appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens? CAP IV. 1. Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam propositionem nostram, cur ergo, dicat, non statim deus aliquam uictus constituit castigationem, quin immo et auxit permissionem? 2. Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne faenum sementiuum seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementiui uobis erit in escam. Postea uero ad Noe enumerata subiectione omnium bestiarum terme et uolatilium caeli et mouentium in terra et piscium maris et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in sanguine animae suae non edetis. 3. Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est. Ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam leuem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. Aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum. 4. Iam enim iudicium dominus ostenderat per diluuium, adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. Itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione.