Latin · ~17 min
1.6 to 1.7
Tertullian, de Ieiunio 1.6-7
Not analysed yet
CAP V. 1. Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. 2. Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? 3. Eadem uentris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. Quis nos uescet carne? Venerunt in mentem nobis pisces quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna uident oculi nostri. 4. Ita et illis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur. CAP VI. 1. Nunc si temere rationes castigati a deo uictus et castigandi propter deum a nobis ad primordiorum experimenta reuocauimus, conscientiam communem consulamus. Ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in uirgine adhuc saliua exhibere consuerit rebus dumtaxat sensu agendis, quo diuina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multo uiuacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis escis stipatum, uinis inundatum, decoquendis iam, stercoribus exaestuans praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit quam ad lasciuiam sapere. 2. Manducauit populus et bibit, et surrexerunt ludere. Intellege sanctae scripturae uerecundiam: lusum nisi impudicum non denotasset. Ceterum quotusquisque meminerit religionis occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? Nemo ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei eo in tempore, quo ipsum sibi hominem excidere sollemne est. Omnem disciplinam uictus aut occidit aut uulnerat. Mentior, si non dominus ipse obliuionem sui exprobrans Israeli causam plenitudini reputat. 3. Incrassatus est dilectus et pinguefactus et dilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit eum, et abscessit a domino salutificatore suo. Denique in eodem Deuteronomio eandem causam praecaueri iubens, ne, inquit, cum manducaueris et biberis et domos optimas aedificaueris, ouibus et bubus tuis multiplicatis et argento et auro extollatur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui. 4. Praeposuit corruptelae diuitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae diuitiae procurant. Per illam scilicet incrassatum erat cor populi, ne oculis uideret et auribus audiret et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui abstulit dedocens hominem saginae studere. 5. Ceterum cui cor erectum potius inueniebatur quam impinguatum, qui quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem ieiunium perennauit spiritali fide uirtutem subministrante, et uidit oculis dei gloriam et audiuit auribus dei uocem et corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in solo pane uiuere hominem, sed in omni uerbo dei, cum quidem nec ipsum Moysen deo pastum inediamque eius nomine saginatam constanter contemplari ualeret pinguior populus. Merito igitur etiam in carne se dominus ei ostendit collegae ieiuniorum suorum, non minus et Heliae. 6. Nam et Helias hoc primum, quod famem fuerat imprecatus, satis iam se ieiuniis uouerat. Viuit, inquit, dominus, cui adsisto in conspectu eius, si erit ros istis annis et imber. Dehinc minantem Iezabel fugiens post unicum. pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus inuenerat, et ipse quadraginta diebus et noctibus uacuo uentre, arido ore peruenit in montem Choreb, ubi cum in speluncam deuertisset, quam familiari congressu dei exceptus est! 7. Quid tu Helia hic? Multo amicior ista uox quam Adam ubi es ? Illa enim pasto homini minabatur, ista ieiuno blandiebatur. Tanta est circumscripti uictus praerogatiua, ut deum praestet homini contubernalem, parem reuera pari. Si enim deus aeternus non esuriet, ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus, quo homo deo adaequetur, cum sine pabulo uiuit.