Latin · ~9 min
1.22 to 1.24
Tertullian, de Oratione 1.22-24
Not analysed yet
XXIII. [1] De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus, quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit. [2] Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. Nos uero, sicut accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes quae eadem exultationis sollemnitate dispungitur. [3] Ceterum omni die quis dubitet prosternere se Deo uel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? [4] Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus Deo Domino nostro. XXIV. [1] De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est nisi plane omni in tempore et loco orare. Sed quomodo omni loco ,cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant Deo, apud Paulum, qui in naui coram omnibus eucharistiam fecit. XXV. [1] De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio etiam horarum quarumdam, istarum dico communium quae diu inter spatia signant, tertia ,sexta, nona, quas sollemniores in scripturis inuenire est. [2] Primus Spiritus Sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est . [3] Petrus, qua die uisionem communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora . [4] Idem cum Ioanne ad nonam in templum adibat ubi paralyticum sanitati reformauit. [5] Quae etsi simpliciter se habeant si<ne> ullius obseruationis praecepto, bonum tamen si<t> aliquam constituere praesumptionem, qua<e> et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina ,ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium, Patris et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. [6] Sed et cibum non prius sumere et lauacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.