Latin · ~13 min
1.25 to 1.28
Tertullian, de Oratione 1.25-28
Not analysed yet
XXVI. [1] Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris -Vidisti, inquit, fratrem ,uidisti Dominum tuum -maxime aduenam, ne angelus forte sit. [2] Sed nec ipse a fratribus exceptus priora feceris refrigeria terrena caelestibus; statim enim iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum Pax huic domui dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas? XXVII. [1] Diligentiores in orando subjungere in orationibus Alleluia solent et hoc genus psalmos, quorum clausulis respondeant qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omni quod praeponendo et honorando Deo competit saturatam orationem uelut optimam hostiam admouere. XXVIII. [1] Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia deleuit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum uestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisiuit ista de manibus uestris ? [2] Quae ergo quaesierit Deus euangelium docet. Veniet hora, inquit, cum ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate . Deus enim spiritus est et adoratores itaque tales requirit. [3] Nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam Dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam sibi prospexit. [4] Hanc de toto corde deuotam, fide pastam, ueritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus, omnia nobis a Deo impetraturam. XXIX. [1] Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negauit Deus qui eam exigit? Legimus et audimus et credimus quanta documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a Christo acceperat formam. Ceterum quanto amplius o<pe>ratur oratio Christiana! Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro Dei nomine patiatur. [2] Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc uero oratio iustitiae omnem iram Dei auertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas coelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum uincit; sed Christus eam nihil mali nouit operari, omnem illi uirtutem de bono contulit. Itaque nihil nouit nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere <re> uocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium soluere. Eadem diluit delicta, tentationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. [3] Oratio murus est fidei, arma et tela nostra aduersus hostem qui nos undique obseruat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte uigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes. [4] Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua declinant et egredientes de stabulis ac speluncis, ad caelum non otiosi ore suspiciunt uibrantes spiritum suo mouere. Sed et aues nunc exsurgentes eriguntur ad caelum et alarum crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio uideatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse Dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.