Latin
1.4 to 1.5
Tertullian, de Oratione 1.4-5
Not analysed yet
IV. [1] Secundum hanc formam subiungimus FIAT VOLVNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat quominus uoluntas Dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. [2] Quamquam et si simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem Deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. [3] Est et illa Dei uoluntas quam Dominus administrauit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiauit non suam, sed Patris facere se uoluntatem, sine dubio quae faciebat, ea erant uoluntas Patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei uoluntate. [4] Item dicentes 'fiat uoluntas tua' uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. [5] Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum sub <in>stantia passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat uoluntas. Ipse erat uoluntas, et potestas Patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se Patris tradidit. V. [1] VENIAT quoque REGNVM TUUM ad id pertinet quod et 'fiat uoluntas tua', in nobis scilicet. Nam Deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus, in illum auguramur et illi deputamus, quod ab illo expectamus. Itaque si ad Dei uoluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo quidam protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius seruire. [2] Etiam si praefinitum in oratione non esset de postulando regni aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. [3] Clamant ad Dominum inuidia animae martyrum sub altari Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. [4] Immo quam celeriter ueniat, Domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.