Latin · ~10 min
1.6 to 1.7
Tertullian, de Oratione 1.6-7
Not analysed yet
VI. [1] Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis instruxit, ut post caelestia, id est post Dei nomen, Dei uoluntatem et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat Dominus Quaerite prius regnum et tunc uobis etiam haec adicientur. [2] Quanquam PANEM NOSTRVM QVOTIDIANVM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius intelligamus. Christus enim panis noster est, quia uita Christus et uita panis. (Ego sum, inquit, panis uitae et paulo supra: Panis est sermo Dei uiui, qui descendit de caelis), tunc quod et corpus eius in pane censetur (Hoc est corpus meum). Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et indiuiduitatem a corpore eius. [3] Sed et qua carnaliter admittitur ista uox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit Numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim quid a patre filii expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. [4] Merito autem adiecit 'da nobis hodie', ut qui praemiserat Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodauit illius hominis qui prouenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitauit [is] ipsa nocte moritur . VII. [1] Consequens erat, ut obseruata D[i]ei liber<ali>tate etiam clementiam eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illi[s] reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? Sciebat Dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio ueniae, quia qui petit ueniam delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis Deo, quia uult eam, quam mortem peccatoris. [2] Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec euadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi seruo dominus debitum remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est, modicum usque delictum, eo competit, quod REMITTERE NOS QVOQUE profitemur DEBITORIBVS NOSTRIS. [3] Iam et alibi ex hac specie orationis Remittite, inquit, et remittetur uobis. Et cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Immo, inquit, septuagies septies, ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est .