Latin · ~3 min
C11
Tertullian, de Patientia C11
Not analysed yet
XI. [1] Post has principales inpatientiae materias ut potuimus regestas, quid inter ceteras euagemur quae domi, quae foris? Lata atque diffusa est operatio mali multiplicia i psius incitamenta iaculantis et modo paruula, modo maxima. [2] Sed paruula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. Vbi minor iniuria, ibi nulla necessitas patientiae; at ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia. [3] Certemus igitur quae a malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. Si uero quaedam ipsi in nos aut inprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis inputamus. [4] Quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus? Quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione diuinae castigationis: Ego, inquit, quos diligo castigo. O seruum illum beatum cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit!