Latin · ~4 min
11_5
Tertullian, de Patientia 11_5
Not analysed yet
[5] Vndique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, qui a li qua ex parte aut erroribus nostris aut mali insidiis aut admonitionibus domini interuenimus. Eius officii magna merces, felicitas scilicet. [6] Quos enim felices dominus nisi patientes nuncupauit dicendo: Beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum ? Nullus profecto spiritu pauper nisi humilis: quis enim humilis nisi patiens, quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius? [7] Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia tolerat? Itaque talibus et aduocatio et risus promittitur. [8] Beati mites. Hoc quidem uocabulo inpatientes non licet omnino censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios Dei nuncupat, numquid inpatientes pacis adfines? Stultus hoc senserit! [9] Cum uero Gaudete et exultate dicit, quotiens uos maledicent et persequentur: merces enim uestra plurima in caelo, id utique non exultationis inpatientiae pollicetur, quia nemo in aduersis exultabit, nisi ante contempserit ea, nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.