Latin · ~3 min
C13
Tertullian, de Patientia C13
Not analysed yet
XIII. [1] Vsque huc de patientia tandem simplici et uniformi et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo domino multipliciter adlaborem u s, utpote quae ab ipso domino in corporis quoque uirtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus inuecta cum habitaculo suo. [2] Quae igitur negotiatio patientiae in corpore? Inprimis adf li ctatio carnis, hostia domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia uictus domino libat, contenta simplici pabulo puroque potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. [3] Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes adfirmat; haec aures [Christi] Dei aperit, seueritatem dispergit, clementiam eli c it. [4] Sic ille rex Babylonius, offenso domino, cum squalore et paedore septenni, ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperauit et, quod optabilius homini est, satis Deo fecit.