Latin · ~3 min
12_8
Tertullian, de Patientia 12_8
Not analysed yet
[8] Nam dilectio, summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam apostolus totis uiribus sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur? [9] Dilectio, inquit, magnanimis est: i d a patientia sumit; benefica est: malum patientia non facit; non aemulatur: id quidem in patientiae proprium est; nec proteruum sapit: modestiam de patientia traxit; non inflatur, non proteruit: non enim ad patientiam pertinet; nec sua requirit: suffert sua, dum alteri prosit; nec incitatur: ceterum quid inpatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia [ipse] patiens. [10] Merito ergo numquam excidet. Nam cetera euacuabuntur consummabuntur: exhauriuntur linguae scientiae prophetiae, permanent autem fides spes dilectio, fides quam Christi patientia induxit, spes quam hominis patientia expectat, dilectio quam Deo magistro patientia comitatur.