Latin · ~47 min
1.6 to 1.7
Tertullian, de Praescriptione Haereticorum 1.6-7
Not analysed yet
XXV. [1] Sed, ut diximus, eadem dementia est cum confitentur quidem nihil apostolos ignorasse nec diuersa inter se praedicasse, non tamen omnia uolunt illos omnibus reuelasse. [2] Quaedam enim palam et uniuersis, quaedam secreto et paucis demandasse quia et hoc uerbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, et rursum: Bonum depositum serua. [3] Quod hoc depositum est? tacitum ut alteri doctrinae deputetur? [4] An illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem commendo apud te, filiole Timothee? [5] Item illius praecepti de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui uiuificat omnia et Iesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum? [6] Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intelligere erat, non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto coram multis, inquit, testibus. [7] Quos multos testes si nolunt ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur. [8] Sed nec quia uoluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id quoque ad argumentum occulti alicuius euangelii interpretandum est. [9] Nam cum dicit haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud conscientiam, non haec sed illa dixisset. XXVI. [1] Porro consequens erat, ut cui demandabat euangelii administrationem, non passim nec inconsiderate administrandam adiceret secundum dominicam uocem 'ne margaritam porcis et sanctum canibus iactaret'. [2] Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicuius taciti sacramenti; ipse praeceperat si quid in tenebris et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent. [3] Ipse per similitudinem praefigurauerat ne unam mnam, id est unum uerbum eius, sine fructu in abdito reseruarent. [4] Ipse docebat lucernam non sub modium abstrudi solere sed in candelabrum constitui ut luceat omnibus qui in domo sunt. [5] Haec apostoli aut neglexerunt aut minime intellexerunt si non adimpleuerunt abscondentes aliquid de lumine, id est, de Dei uerbo et Christi sacramento. [6] Neminem, quod scio uerebantur, non Iudaeorum uim, non ethnicorum. Quo magis utique in ecclesia libere praedicabant qui in synagogis et in locis publicis non tacebant. [7] Immo neque Iudaeos conuertere neque ethnicos inducere potuissent nisi, quod credi ab eis uolebant, ordine exponerent. [8] Multo magis iam credentibus ecclesiis nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent. [9] Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diuersam et contrariam illi quam catholicae in medium proferebant, [10] ut alium Deum in ecclesia dicerent, alium in hospitio, aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos, [11] cum ipsi obsecrarent in epistulis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes et non essent scismata et dissensiones in ecclesia, quia siue Paulus siue alii, eadem praedicarent. [12] Alioquin meminerant, Sit sermo uester, est est, non non. Nam quod amplius hoc, a malo est, ne euangelium in diuersitate tractarent. XXVII. [1] Si ergo incredibile est uel ignorasse apostolos plenitudinem praedicationis uel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, uideamus ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae autem suo uitio aliter acceperint quam apostoli proferebant. [2] Omnia ista scrupulositatis incitamenta inuenias praetendi ab haereticis. [3] Tenent correptas ab apostolo ecclesias: O insensati Galatae, quis uos fascinauit? et: Tam bene currebatis, quis uos impediit? ipsumque principium: Miror, quod sic tam cito transferemini ab eo qui uos uocauit in gratia, ad aliud euangelium; [4] item ad Corinthios scriptum quod essent adhuc carnales qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum, qui putarent se scire aliquid quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. [5] Cum correptas ecclesias opponunt, credant et emendatas. [6] Sed et illas recognoscant de quarum fide et scientia et conuersatione apostolus gaudet et Deo gratias agit; quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis iura miscent. XXVIII. [1] Age nunc, omnes errauerint, deceptus sit et apostolus de testimonio reddendo quibusdam ; nullam respexerit Spiritus sanctus uti eam in ueritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre ut esset doctor ueritatis. Neglexerit officium Dei uillicus, Christi uicarius, sinens ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat; ecquid uerisimile est ut tot ac tantae in unam fidem errauerint? [2] Nullus inter multos euentus unus est exitus: uariasse debuerat error doctrinae ecclesiarum. [3] Ceterum quod apud multos unum inuenitur, non est erratum sed traditum. [4] Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt! XXIX. [1] Quoquo modo sit erratum, tamdiu utique regnauit error, quamdiu haereses non erant. [2] Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda ueritas expectabat. [3] Interea perperam euangelizabatur, perperam credebatur, tot milia milium perperam tincta, tot opera fidei perperam ministrata, tot uirtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata. [4] Aut si non perperam nec in uacuum, quale est ut ante res Dei currerent quam cuius Dei notum esset? ante christiani quam Christus inuentus? Ante haereses quam uera doctrina? [5] Sed enim in omnibus ueritas imaginem antecedit, post rem similitudo succedit. [6] Ceterum satis ineptum ut prior in doctrina haeresis habeatur, uel quoniam ipsa est quae futuras haereses et cauendas praenuntiabat. [7] Ad eius doctrinae ecclesiam scriptum est, immo ipsa doctrina ad ecclesiam suam scribit: Et si angelus de caelo aliter euangelizauerit citra quam nos, anathema sit. XXX. [1] Vbi tunc Marcion, ponticus nauclerus, Stoicae studiosus? ubi Valentinus Platonicae sectator? [2] Nam constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu Eleutherii benedicti, donec ob inquietam semper eorum curiositatem, qua fratres quoque uitabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat, nouissime in perpetuum discidium relegati, uenena doctrinarum suarum disseminauerunt. [3] Postmodum Marcion paenitentiam confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus si ceteros quoque, quos perditioni erudisset, ecclesiae restitueret, morte praeuentus est. [4] Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum oportuerit esse. Nam et Dominum tradi oportebat sed uae traditori! ne quis etiam hinc haereses defendat. [5] Si et Apellis stemma retractandum est, tam non uetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor continentiae Marcionensis, ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit. [6] Inde post annos regressus non melior nisi tantum qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam uirginem Philumenen, quam supra edidimus, postea uero inmane prostibulum et ipsam, cuius energemate circumuentus, quas ab ea didicit Fanerw&seij scripsit. [7] Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum ne se posteriores negare possint. [8] Quamquam et de operibus suis, ut dixit Dominus, reuincuntur. [9] Si enim Marcion nouum testamentum a uetere separauit, posterior est eo quod separauit quia separare non posset nisi quod unitum fuit. [10] Vnitum ergo antequam separaretur postea separatum posteriorem ostendit separatorem. [11] Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. [12] Hos ut insigniores et frequentiores adulteros ueritatis nominamus. [13] Ceterum et Nigidius nescio qui et Hermogenes et multi alii adhuc ambulant peruertentes uias Domini. Cupio, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint. [14] Si alium deum praedicant, quomodo eius Dei rebus et litteris nominibus utuntur aduersus quem praedicant? Si eumdem, quomodo aliter? [15] Probent se nouos apostolos esse, dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum. [16] Sic enim apostolos solet facere, dare praeterea illis uirtutem eadem signa edendi quae et ipse. [17] Volo igitur et uirtutes eorum proferri, nisi quod agnosco maximam uirtutem eorum qua apostolos in peruersum aemulantur. Illi enim de mortuis uiuos faciebant, isti de uiuis mortuos faciunt. XXXI. [1] Sed ab excessu reuertar ad principalitatem ueritatis et posteritatem mendacitatis disputandam, ex illius quoque parabolae patrocinio quae bonum semen frumenti a Domino seminatum in primore constituit, auenarum autem sterilis faeni adulterium ab inimico diabolo postea superducit. [2] Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat quia et alibi uerbum Dei seminis similitudo est. [3] Ita ex ipso ordine manifestatur id esse dominicum et uerum quod sit prius traditum, id autem extraneum et falsum quod sit posterius immissum. [4] Ea sententia manebit aduersus posteriores quasque haereses, quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam sibi ueritatem. XXXII. [1] Ceterum si quae audent interserere se aetati apostolicae ut ideo uideantur ab apostolis traditae quia sub apostolis fuerunt, possumus dicere: edant ergo origines ecclesiarum suarum, euoluant ordinem episcoporum suorum, ita per successionem ab initio decurrentem ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis uel apostolicis uiris, qui tamen cum apostolis perseuerauerit, habuerit auctorem et antecessorem. [2] Hoc enim modo ecclesiae apostolicae census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum ecclesia Polycarpum ab Iohanne conlocatum refert, sicut Romanorum Clementem a Petro ordinatum est. [3] Perinde utique et ceterae exhibent quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant. [4] Confingant tale aliquid haeretici. Quid enim illis post blasphemiam inlicitum est? [5] Sed etsi confinxerint, nihil promouebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata ex diuersitate et contrarietate sua pronuntiabit neque apostoli alicuius auctoris esse neque apostolici quia, sicut apostoli non diuersa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria apostolis edidissent nisi illi, qui ab apostolis didicerunt, aliter praedicauerunt. [6] Ad hanc itaque formam prouocabuntur ab illis ecclesiis quae, licet nullum ex apostolis uel apostolicis auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique cottidie instituuntur, tamen in eadem fide conspirantes non minus apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinae. [7] Ita omnes haereses ad utramque formam a nostris ecclesiis prouocatae probent se quaqua putant apostolicas. [8] Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diuersitatem sacramenti nullo modo apostolicae. XXXIII. [1] Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem quae tunc sub apostolis fuerunt ab isdem apostolis et demonstratae et deieratae. [2] Nam et sic facilius traducentur dum aut iam tunc fuisse deprehendentur aut ex illis quae iam tunc fuerunt, semina sumpsisse. [3] Paulus, in prima ad Corinthios notat negatores et dubitatores resurrectionis :haec opinio propria Sadducaeorum. [4] Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. [5] Et ad Galatas scribens inuehitur in obseruatores et defensores circumcisionis et legis, Hebionis haeresis sic est. [6] Timotheum instruens nuptiarum quoque interdictores suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles eius secutor. [7] Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem :id de se Valentiniani asseuerant. [8] Sed et cum genealogias indeterminatas nominat, Valentinus agnoscitur, apud quem Aeon ille nescio qui noui et non unius nominis generat e sua Charite Sensum et Veritatem; et hi aeque procreant ex se Sermonem et Vitam, dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam de qua prima ogdoade Aeonum exinde decem alii et duodecim reliqui Aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum. [9] Idem apostolus, cum improbat elementis seruientes, aliquid Hermogenis ostendit qui, materiam non natam introducens Deo non nato eam comparat et ita matrem elementorum deam faciens potest ei seruire quam Deo comparat. [10] Ioannes uero in Apocalypsi idolothyta edentes et stupra committentes iubetur castigare: sunt et nunc alii Nicolaitae, Caiana haeresis dicitur. [11] At in epistula eos maxime antichristos uocat qui Christum negarent in carne uenisse et qui non putarent Iesum esse filium Dei: illud Marcion, hoc Hebion uindicauit. [12] Simonianae autem magiae disciplina angelis seruiens utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro apostolo in ipso Simone damnabatur.