Latin
1.8 to 1.9
Tertullian, de Praescriptione Haereticorum 1.8-9
Not analysed yet
XXXIV. [1] Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus. [2] Et tamen nullam inuenimus institutionem inter tot diuersitates peruersitatum quae de Deo creatore uniuersorum controuersiam mouerit. [3] Nemo alterum deum ausus est suspicari, facilius de filio quam de patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret. [4] Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faceret deum legis et Israelis, illum igneum affirmans, Valentinus Aeonas suos spargeret et unius Aeonis uitium in originem deduceret Dei creatoris. [5] His solis et his primis reuelata est ueritas diuinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis qui Deum sic quoque uoluerit aemulari, ut de doctrinis uenenorum, quod Dominus negauit, ipse faceret discipulos super magistrum. [6] Eligant igitur sibi tempora uniuersae haereses quae quando fuerint -dum non intersit quae quando dum de ueritate non sint -et utique quae sub apostolis non fuerunt, fuisse non possunt. [7] Si enim fuissent, nominarentur et ipsae ut et ipsae coercendae; quae uero sub apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur. [8] Siue ergo eaedem nunc sunt aliquanto expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam exinde damnationem, siue aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae, quidam ex illis opinionis usurpauerunt, habendo cum eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quo etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praeiudicarentur, tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae. [9] Vnde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur futurae. XXXV. [1] His definitionibus prouocatae a nobis et reuictae haereses omnes, siue quae posterae, siue quae coaetaneae apostolorum, dummodo diuersae, siue generaliter siue specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones aduersus nostram disciplinam. [2] Si enim negant ueritatem eius, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma reuictam qua ipsae reuincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda sit ueritas quam apud illas non esse iam constat. [3] Posterior nostra res non est, immo omnibus prior est. Hoc erit testimonium ueritatis ubique occupantis principatum. [4] Apostolis non damnatur, immo defenditur: hoc erit indicium proprietatis; [5] quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt.