Latin
16_9
Tertullian, de Pudicitia 16_9
Not analysed yet
9] Si reuocabilem uenia, quomodo fugiam moechus denuo futurus? Nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod admiserit homo extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. [10] Ac ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes, ut in rem tuam, non Domini delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, addicit: Et non estis uestri, statim apponens: Empti enim estis pretio, sanguine scilicet Domini: Glorificate et tollite Deum in corpore uestro. [11] Hoc qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit Deum et qui deiecerit eum de corpore suo et quidem per incestum.