Latin
C16
Tertullian, de Pudicitia C16
Not analysed yet
XVI. [1] Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem et in omnibus litteris noui. Qui et in prima primus omnium templum Dei dedicauit: Non scitis uos templum Dei esse et in uobis Dominum habitare? [2] Qui et templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit: Si quis templum Dei uitiauerit, uitiabit illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis uos. [3] Age iam, quis omnino uitiatum a Deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum id est nemo praesumat uitiatum a Deo redintegrari denuo posse? [4] Sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans regnum Dei consecuturos praemisit: Ne erraueritis, scilicet si putaueritis eos consecuturos. [5] Quibus autem regnum adimitur, utique nec uita permittitur quae inest regno. Etiam ingerens: Sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri ,quanto delicta ista ante lauacrum accepto facit, tanto post lauacrum inremissibilia constituit, siquidem denuo ablui non licet. [6] Agnosce et in sequentibus Paulum columnam immobilem disciplinarum: Cibi uentri, et uenter cibis, Deus et hunc et illos confidet; corpus autem non fornicationi, sed Deo (faciamus enim hominem, ait Deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit hominem Deus, ad imaginem et similitudinem Dei fecit illum )et Dominus corpori (sermo enim caro factus est ). [7] Deus autem et Dominum suscitauit et nos suscitabit per uirtutem suam ),propter corporis scilicet nexum cum illo. [8] Et ideo: Non scitis corpora uestra membra Christi? Quia et Christus Dei templum. Euertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. Auferens membra Christi faciam membra fornicariae? Non scitis, quod, qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? Erunt enim duo in unam carnem. Qui autem adglutinatur Domino, unus est spiritus. Fugite fornicationem .