Latin
17_14
Tertullian, de Pudicitia 17_14
Not analysed yet
14] Proinde et Ephesiis pristina reputans de futuro monet: In quibus et nos conuersati sumus facientes concupiscentias et uoluptates carnis. Notans denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem, inquit, non sic didicistis Christum. [15] Et iterum si dicit: Qui furabatur, iam non furetur, silet qui moechabatur hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. Adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui uolens. [16] Omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore uestro . Item: Fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos ,tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat Dei regnum. Nemo uos seducat inanibus uerbis. Propter hoc uenit ira Dei super filios incredulitatis. [17] Quis seducit inanibus uerbis, nisi qui contionatur remissibilem esse moechiam? Non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: Et nolite inebriari uino, in quo est luxuria. [18] Demonstrat et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium. Concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. Pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. [19] Etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis fecerat. Circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit circumcisionem.