Latin
17_9
Tertullian, de Pudicitia 17_9
Not analysed yet
9] Instat autem apostolus prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis nouerat. Sicut enim exhibuistis membra uestra famula immunditiae et iniquitati <in iniquitatem>, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam. [10] Nam etsi habitare bonum in carne sua negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate carnis. Lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis. [11] Licet enim ex parte ex Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit Deus per carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit delinquentiam in carne, ut ius legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. [12] Sensum autem carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in Deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, Deo placere non posse. [13] Et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est ut moriamini. Quid autem intellegimus carnis sensum et carnis uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? Cetera enim carnis et apostolus nominasset.